monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XVII <<<     >>> XIX

Caput XVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Proinde quod ait apostolus, occursuros nos omnes in virum perfectum, totius ipsius circumstantiam lectionis considerare debemus, quae ita se habet: "Qui descendit", inquit, "ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas, quosdam autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut ultra non simus parvuli iactati et circumlati omni vento doctrinae, in inlusione hominum, in astutia ad machinationem erroris, veritatem autem facientes in caritate augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus conexum et compactum per omnem tactum subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui in caritate."
Ecce qui est vir perfectus, caput et corpus, quod constat omnibus membris, quae suo tempore complebuntur, cotidie tamen eidem corpori accedunt, dum aedificatur ecclesia, cui dicitur: "Vos autem estis corpus Christi et membra," et alibi: "Pro corpore", inquit, "eius quod est ecclesia," itemque alibi: "Unus panis, unum corpus multi sumus." De cuius corporis aedificatione et hic dictum est: "Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi" ac deinde subiectum unde nunc agimus: "Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi," et cetera; donec eadem mensura in quo corpore intellegenda esset, ostenderet dicens: "Augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus conexum et compactum per omnem tactum subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis."
Sicut ergo est mensura uniuscuiusque partis, ita totius corporis, quod omnibus suis partibus constat, est utique mensura plenitudinis, de qua dictum est: "In mensuram aetatis plenitudinis Christi."
Quam plenitudinem etiam illo commemoravit loco, ubi ait de Christo: "Et ipsum dedit caput super omnia ecclesiae, quae est corpus eius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus impletur."
Verum si hoc ad resurrectionis formam, in qua erit unusquisque, referendum esset, quid nos impediret nominato viro intellegere et feminam, ut virum pro homine positum acciperemus?
2 sicut in eo quod dictum est: "Beatus vir qui timet Dominum," utique ibi sunt et feminae, quae timent Dominum.